1 Macc 12

1Et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere, et renovare cum eis amicitiam: 2et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam: 3et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Ionathas summus sacerdos, et gens Iudaeorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam, et societatem secundum pristinum. 4Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Iuda cum pace. 5Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Ionathas Spartiatis: 6IONATHAS summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem. 7Iampridem missae erant epistolae ad Oniam summum sacerdotem a Dario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut scriptum continet, quod subiectum est. 8Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore: et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate, et amicitia. 9Nos, cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, 10maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem, et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis: multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos. 11Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis, quae offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum. 12Laetamur itaque de gloria vestra. 13Nos autem circumdederunt multae tribulationes, et multa praelia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro. 14Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his praeliis. 15habuimus enim de caelo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri. 16Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Iasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam, et societatem pristinam. 17Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos: et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostrae. 18Et nunc benefacietis respondentes nobis ad haec. 19Et hoc est rescriptum epistolarum, quod miserat Oniares, 20rex Spartiatarum: Oniares Ionathae sacerdoti magno salutem. 21Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Iudaeis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham. 22Et nunc ex quo haec cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra: 23Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra et possessiones nostrae, vestrae sunt: et vestrae, nostrae: mandavimus itaque haec nunciari vobis. 24Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum. 25et exiit ab Ierusalem, et occurrit eis in Amathite regione: non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius. 26Et misit speculatores in castra eorum: et reversi renunciaverunt quod constituunt supervenire illis nocte. 27Cum occidisset autem sol, praecepit Ionathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte, et posuit custodes per circuitum castrorum. 28Et audierunt adversarii quod paratus est Ionathas cum suis in bello: et timuerunt, et formidaverunt in corde suo: et accenderunt focos in castris suis. 29Ionathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia, 30et secutus est eos Ionathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum. 31Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei, et percussit eos, et accepit spolia eorum. 32Et iunxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam. 33Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima praesidia: et declinavit in Ioppen, et occupavit eam 34(audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii) et posuit ibi custodes ut custodirent eam. 35Et reversus est Ionathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea, 36et aedificare muros in Ierusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant. 37Et convenerunt, ut aedificarent civitatem: et cecidit murus, qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha: 38et Simon aedificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas, et seras. 39Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiae, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem: 40timens ne forte non permitteret eum Ionathas, sed pugnaret adversus eum, quaerebat comprehendere eum, et occidere. Et exurgens abiit in Bethsan. 41Et exivit Ionathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in praelium, et venit Bethsan. 42Et vidit Tryphon quia venit Ionathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus, timuit. 43et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et praecepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi. 44Et dixit Ionathae: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? 45Et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua praesidia, et exercitum, et universos praepositos negotii, et conversus abibo: propterea enim veni. 46Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Iuda. 47retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilaeam duo millia, mille autem venerunt cum eo. 48Ut autem intravit Ptolemaidam Ionathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses: et comprehenderunt eum: et omnes, qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. 49Et misit Tryphon exercitum, et equites in Galilaeam, et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae. 50At illi cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas, et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in praelium. 51Et videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt: 52illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda. Et planxerunt Ionathan, et eos, qui cum ipso erant, valde: et luxit Israel luctu magno. 53Et quaesierunt omnes gentes, quae erant in circuitu eorum, conterere eos. dixerunt enim: 54Non habent principem, et adiuvantem: nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum.
Copyright information for VulgS